📖 Excerpt from Sancti Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Opera Omnia, Vol. 7Ad eam jam devenimus editionis nostrae partem, qua Hieronymianarum Scriptionum absolvitur genus illud, quod est quidem pro divinarum, quas tractat, Litterarum summa dignitate caeteris praestantius omnibus: pro auctoris autem incredibili eruditione ita excel lit, ut si post hoc ferme biennium, ex quo ejus me totum devovi studio, palam profìteri quod sentio licet, aut me suscepti in his exornandis Gommentariis negotii amor fallit, aut nemo umquam post homines natos, nec sacrarum arcana rerum altine investigavit, nec Iuculentius, ex tota antiquitatis memoria, atque omni disciplinarum genere exposuit. Quod si Veteris Instrumenti, quae bactenus superioribus tomis recensuimus interpretamenta, tantam ejus provincia gloriam sustinuerunt: quae Novi nunc exhibemus, nullis non nu meris absoluta, praeter eam laudem, id ferme etiam peculiare habent, quod paucis unum quodque opus. Non jam dico mensibus, sed diebus fuerit absolutum, hicque integer tomus, si rationem una ineas, vix quatuor, aut quinque mensium labore constiterit. Tantum ille doctrinarum scatebat animus, et 4/0x'à ònepq;pové0woc Ròywv. Qua quidem in re miraculi mihi instar est, quando ipse de se fatetnr in Prologo alterius libri in Epistolam ad Ephesios, interdum per singulos dies usque ad numerum mille versuum pervenire: cum tanta dictandi alacritate, cui vix pares scribendo fuerint amanuenses,tantam et elocutionis castitatem et sententiarum...