📖 Excerpt from Sancti Ambrosii, Mediolanensis Episcopi, Opera Omnia, Vol. 1: Pars PosteriorInquirendum jam quonam tempore eosdem ad populum habuerit S. Episcopus. Constat proenl dubio illud antequam librum De Isaac et Anima ibidem allegatum (cap. 4, num. 17) scriberet, evenisse hanc autem lib1'um anno circiter 387 in lucem editam probavimus (admonit. In lib. De Isaac et Anima). Prae terea ibidem citar'1 videntur (serm. 14) ipsius in Evangelium Lucee commentarii quos opinio probabilior ad annum 386 refert. Ad haec etiam mentio fit (serm. 6) anniversarii festi martyrum Gervasii atque Pro tasii, quorum sacra lipsana sub annum 385 aut proxime sequentem inventa sunt. Unde colligas eximiam hnno fetum circa idem tempus prodiisse. Hoc ipsum hinc quoque videtur confirmari, quod inflammatum marlyrii desiderium Vir sanctus prae se ferat iis verbis (serm. Quae tempus illud satis indicent ej11smodi fuisse, per quod martyrii palma etiam tum obtingere posset quod apte congrueque ad insa nientis in ipsum Justinae persecutionem quis referat, hoc est, ad 385 aut proximum. At vero admodum credibile est easdem canciones neque una et continua serie, neque uno eodemque anno esse habitas. Videmus quippe Ambrosium aliquando verba fecisse cum anniversaria Gervasii et Protasii, ut jam dixi mus, festa recurrerent, quae festa probabile est in X... Kalend. Mensis J ulii incidisse; aliquando vero cum dies Sebastiano sacer ageretur (serm. Quem eliam tune moris erat xm Kal. Februarias celebrari. Advert...