🔖 Excerpt from Joannis Kepleri Astronomi Opera Omnia, Vol. 8: Pars IIArgumenta in libro primo fere omnia insunt, quibus Terram esse sphaericam eamque moveri et veterum Opinionem de Solis motu falsam esse demonstratur, quae hodie passim in libris astronomicis nobis occurrunt (cap. 1 Capite 4. Demon stratur, quod motus corporum coelestium sit aequalis et circularis, perpetuus, vel ex circularibus compositus. Rationes, quas Copernicus afl'ert, ut hunc motum circu larem (sicut figuram mundi Sphaericam) stabiliat, innituntur ex parte sententiis vete rum, quibus circulus (et Sphaera) perfectissimae sunt figurae. Ad motum Terrae circularem (cap. Stabiliendum in auxilium vocantur Pythagoraei Heraclides, Ecphan tus, Nicetas et Philolaus, quibus hanc suam addit sententiam 00pernicus: si motus aliquie Terrae deputetur, ipse in universis, quae extrinsecus sunt, idem apparebit, sed ad partem oppositam, qualis est revolutio quotidiana in primis. Haec enim totum mundum videtur rapere praeterquam Terram. Atqui si coelum nihil de hoc...motu habere concesseris, Terram vero ab occasu in ortum volvi, invenies haec sic se habere. Si quis neget, centrum mundi Terram obtinere, nec tamen fateatur, tantam esse distan tiam, quae ad non errantium stellarum sphaeram comparabilis fuerit, sed insignem et evidentem ad Solis aliorumque siderum orbes, putetque propterea, motum illorum apparere diversum, tamquam ad aliud sint regulata centrum quam sit centrum Terrae, non ineptam forsitan poterit diversi motu...