📙 Excerpt from Tragicorum Romanorum: Fragmenta; Secundis CurisRetrzwtatae secundis curis scaenicae poesis reliquiae, quas ante quattuor ferme lustra adulescentiam vix egressus tamquam primitias studiorum edidi, quod multis locis diversam atque ut spero probiorem priore formam induerunt, non mi rabitur qui, quantum in his litteris plus viginti per annos elaboratum sit, animo reputaverit. Nam et fontes frustorum ipsi novis partim codicum subsidiis instructi atque emendati sunt et sermonis antiqui cognitio una cum prosodiae artis que metricae scientia coniuncto multorum studio atque acu mine, praecla'ra inprimis sospitatoris Plautini sagacitate multi fariam aucta atque ad probabiliores normas redacta est. Neque eorum, quae iuvenili vel levitate vel infirmitate peccaveram, defuerunt correctores, qui quae protulerunt utilia mihique nondum ultro cognita et inventa non ideo minus gnaviter collegi atque excussi, si livoris et malignitatis notis detur pata essent ac venenata. Quid? Quod ne temeraria quidem ct futtilia doctorum hominum commenta silentio praetermisi, quorum commemoratione si nil ali1id at hoc saltem efficietur, ut ne iterum iterumque vetera somnia pro suis venditent con iectores. Nam alienus ab eorum fastidio sum et atroci con fidentia, qui critica scilicet severitate excussos textus edere professi pro suo arbitrio vel principum in hac arte coniec turas egregias non spemere tantum, sed oblivione, quantum in ipsis est, premere audeant.About the PublisherForgotten Books...