📕 Excerpt from De Ti. Claudio Caesare GrammaticoQuod uestris nominibus ego ornare libellum non a me factum institui eius consilii cum miraturos uos nouitatem suspicor tum rationem confido in bonam partem interpretaturos. Enimuero scire nos uolo industrium in primis librarium Elberfeldensem, ubi ei dignum nideri qui in publicam lucem prodiret hunc dc Ti. Claudio grammatico commentarium significaui oblatam sibi condicionem hac lege accipere ut aliquid illi commendationis (sic enim sibi persuasit) e mea aliqua praefatione accedat. Quod unde nel rectius uel efficacius quam e uestra gratia et auctoritate petam con iunctissima ea et cum meis commodis et cum salute ipsa rei epi graphicae ad publicam autem existimatio nem ualentis sima Igitur acqui bonique consulite quae nobis ut e rei ueritate dicam, non tantum nunc mittuntur suscipiendi patrocinii caussa sed eisdem etiam scripta sunt: ut ad quorum pofissimum exempla hic se stre nuns adulescens gnauiter conformarit quibusque studiorum snorum fruetus praeter ceteros probare cuperet. Qui si nobis quoque de communibus litteris non male meruisse docta et subtili disputatione sua uidebitur facile puto ueniam eorum inueniet si quae forte quae tamen esse panca uideo paene nimia subtilitate rimatus est. Non nos fugict cogitare me de ea commentafionis parte qua Claudianarum usum litterarum certis annorum finibus circum scriptum ad tam seueram normam et tamquam formulam reuocare studuit, ut meo sensu et insuetorum nono instituto lapidariorum in...