📖 Excerpt from Selectae Ex Cornelii Nepotis Vitis Excellentium Imperatorum: Selections From Cornelius Nepos, From The Best Texts, Carefully RevisedIbi, brevi tempore, barbarorum copus disjectis, totà regione quam petierat potitus, loca castellis idonea communivit: multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocavit, crebrisque excursionibus locupletavit. Neque minus in eà re prudentia, quam felicitate, ad jatus est: nam quum virtute militum devicissét hostium exercitus, summa aequitate res constituit, atque ipse ibidem manere decrevit. Brat enim inter eos digni tate regia,, quamvis carebat nomine: neque id magis imperio, quam justitia consechtus... Neque eo secius Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia praesta bat. Quibus rebus fiebat, ut non minus eorum volum tate perpetuo imperium obtineret, qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus. Chersoneso tali modo constitutà, Lemnum revertitur, et ex pacto pos tulat, ut sibi urbem tradant. Illi enim dixerant, qu um vento Borea domo profectus eo pervenisset, sese dedi turos: se autem domum Chersonesi habere. Cares, qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto, sed secunda fortuna adversariorum capti, resistere ausi non sunt atque ex insula demigràrunt Pari felicitate ceteras insulas, quae Cyclacles nominantur, sub Atheniensium red egit potestatem.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis ...