📕 Excerpt from Grammatici Latini, Vol. 1: Flavii Sosipatri Charisii Artis Grammaticae Libri V, Diomedis Artis Grammaticae Libri III, Ex Charisii Arte Grammatica ExcerptaCharisii artem grammaticam edidi e libro manu scripto qui Neapoli inter codices bibliothecae Borbonicae est IV A 8. Is codex in membranis formae oblongae, quam vulgo in folio minore dicimus, vel ineunte octavo sacculo vel exeunte septimo Bobii scriptus est scripturae genere eo quod olim Longobardicum dicere solcbant, nunc fere Merovingicum cursivum vel Anglosaxonicum technici appellant. Bobii autem olim fuisse librum cum ea quae in schedae tricesimae octavae margine summo manu recentiore adscripta sunt decent, °liber sancti Columbani', tum ex indice intellegitur codicum Bobiensium a Muratorio antiq. Ital. III p. 817 sqq. Edito sacculo decimo, ut illi videbatur, scripto in quo p. 821 Neapolitanus codex indicatus est ita 'liber Sosipatri I. In que continetur Liber Difi'erentiarum Plinii'. Eodem pertinere possunt -haec quamvis minus accurate indicata in 'inventario librorum monasterii S. Columbani de Bohio quod reno vatum fuit in 1461 quod Amedeus Peyron post Ciceronis orationum pro Scauro etc. Fragmenta edidit, p. 45 cod. 165 °de subtilitatibus grammaticalium et metrorum compositione. Quedam de poetis. Cro nica quedam brevis de imperatoribus romanorum. Gesta summorum pontificum incompleta. In littera longobarda Obscura ct difficili ad legendum'. Aliquot annis autem postquam haec scripta sun...