📒 Excerpt from Poetarum Philosophorum FragmentaPlagulis correctis indicibusque non sine taedio confectis dum respiro et laetiore animo quid praefandum sit meditor, ecce nuntius longe tris tissimus afi'ertur, georgium kaibelium nobis litterisque acerba morte ereptum esse, qui non solum studiorum societate inde a beatissimo oon tu'oernio - Bonnensi mihi erat coniunctissimus, sed in hoc quoque communi amicorum opere velut auspex et signifer, cuius aùctoritatem me aequi et decebat et iuvabat. Nam singularis graecae artis cognitio, quae in illo fuit, in nullo genere litterarum magis enituit quam in Comicis, unde splendidum ante biennium factum est huius Corporis initium. Iam adu lescentem prima tirocinia in Aristophane ponere memini eundemque audio supremam fuisse moribundi curam ac querelem. Inter bos vitae laboriosae et fructuosae terminos omnem graecitatem peragravit et undique messem uberrimam rettulit; at nusquam libentius et intentius versabatur quam in atticae comoediae reliquiis. Dorienses enim, quos edidit, propter illos cpinor tetigerat.' quodsi verum est (quod ego nunc libere profiteor, ubi non iam invidiosum videtur laudare amicum) cum primi illins voluminis perfectione vix unam alteramve aequalium editionem recte posse eom parari, quid prasstaturum eum fuisse credimus, si fatum concessisset, ut ipsam 'atticam comoediam nobis ex fragmentis instauraret, in qua totus habitabat et spirabat! Aut nemo mortalium aut, si quisquam, ille et natus erat et paratus a...