📖 Excerpt from Eusebii Caesariensis Opera, Vol. 1: Praeparationis Evangelicae, Libri I-XInter Eusebn Caesariensis scripta amplum eminet Praepa rationis Evangelicae opus in libros quindecim divisum, nulla quidem scriptoris ipsius aut arte aut doctrina insigne, sed lon gis refertum excerptis ex scriptorum veterum ethnicorum lu daicorum et 0bristianorum libris vel pridem perditis vel super stitibus, ex quibus non solum plurima discimus aliunde non cognita, sed etiam multa in operam superstitum codicibus quibus hodie utimur minus recte scripta emendare et de codi cum quibus Eusebius, qui seculo quarto exeunte vixit, usus est multo antiquiorum condicione indicium facere possumus. Quod quum animadvertisset Thomas gaisiordius, vir de hoc scriptore ut aliis non paucis optime meritus, cuius editio Oxonii prodiit a. 1843. Quattuor voluminibus, hoc ante omnia agendum esse intellexit ut textus e libris seculi quinti de cimi ah Roberto Stephano Parisiis a. 1544 et ah Francisco Vigero ibidem a. 1628 editus ad codices antiquiores et melio res exigeretur, qui plures quidem supersunt, sed tantopere inter se discrepant ut hoc quoque Eusebii Opus, ut aliorum scriptorum plurimorum opera, centenis in locis partim li brariorum negligentia partim correcturum et interpolatorum veterum licentia depravatum esse idemque accidisse appareat quod in Historia ecclesiastica Eusebii observare licet, cuius duplex superest recensio, altera antiquior fideque dignior, quae in codice Panisi€nsi Mazarinaeo n. 1430. ...