Обложка книги Aeneae Commentarius Poliorceticus (Classic Reprint), Aeneas Aeneas  
Поделись книгой!
 
176 страниц
Категория: Учебная литература
ISBN: 9780332425733
Язык: Латинский

Где найти книгу?

📙 Excerpt from Aeneae Commentarius PoliorceticusAelianus auctor est, periculum fecisse in eontrahendis verbis incon ditis ac pacue ridiculis vix mihi persuadebo. Neque impeditum ser monem monstrant quae ex Aenea Polybius derivavit. Non dico ho minem oratione maxime limatum et subtilem diligenter cavisse ne in transscribendo Aenea suam aliquam proprietatem admisceret (nam dubium non est quin removerit hiantes vocalium concursus), sed illud nego, ea, quae emendate et distincte scripta apud Polybiùm extant, ab Aenea non sine soloecismis et sententiarum tenebris con cepta fuisse. Sed certiorem testem ipsum Poliorecticum habeo. In hoc enim etsi cuiusvis generis foeditates propositae sunt, vocabula de formia et prava, orationis membra disiuncta et disiecta sententiae perversae et imperfectae, verborum sententiarumque inepta inter pretamenta, ex eodem tamen et sparsae et continuae sententiae eminent, quibus qui velit facile intelleget valuisse Aeneam scribendo et usum esse genere dicendi eadem fere, quod in scriptoribus eius aequalibus, velut in Xenophonte, abunde cognovimus, emendato et Graeco, puro et candido, temperato et aequabili. Eiusmodi incon stantiam et quasi duplicitatem in uno homine statuere absurdum est. Nam qui semel scisset exculta oratione uti, descivisse subinde a semet ipso et ad rusticitatem delapsum esse param credibile est. Itaque quod aequabilitatem illam, ut dixi, non semel infringi vide mus, non Aeneam, si sapimus, eius rei rationem reddere iubebimus, sed saevi...
Мнения