📒 Excerpt from L'Amico Cattolico, Vol. 10Suhtiliter autem consideranti ex dictis apparet quod in tellectus (divinus non est actio) divini operatio non est similis Operationi nostri intellectus qua propositiones for mamus, qua dicitur compositio visiva vel fides a quibusdam, sed tantum similis est operationi qua intellectus noster co gnoscit quod quid est, quae quidem dicitur indivisibilium in telligentia vel formatio intellectus vel etiam ymaginatio per intellectum a quibusdam. Operatio enim intellectus compo nentis et dividentis est secundum processum ex uno in aliud (intellectus Cum enim intellectus rem aliquam intellexerit, procedit ex hoc ut attribuat ei aliquid sibi conveniens se cundum id quod intellectum est de ipsa (quod quidem fit evidens intellectui): unde, in tertio (a) de Anima, dicitur ab Aristotele quod in hujusmodi operatione intellectus prius considerat divisa intellectu et sic ci fit complexio sicut est in capitibus germanorum quae ponit Empedocles prius fuisse divisa et postmodum per animam composita. Quod autem sit conveniens rei intellectae (aliquid hoc) hoc vel illud at tribui quandoque fit intellectui evidens ex ipso intellectu ejus cui attribuit sicut accidit in principiis per se notis qua: cognoscimus dum terminos cognoscimus, ut dicitur in libro Posteriorum (b): quandoque autem per aliquod me dium assumptum sicut accidit.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comT...