📙 Excerpt from P. Terentii Carthaginensis Afri Comœdiæ Sex: Interpretatione Et Notis Illustravit Nicolaus Camus, J. U. D., Jussu Christianissimi Regis, in Usum Serenissimi DelphiniEa imprimis cura fuit, ut auctorum textus quam emendatissimus ederetur; glossa deinde quae simplice ac nitido verborum contextu ab... ditos sensus explicaret, implicitas periodos retexeret, inversas in ordi nem suum revocaret, et carminum legibus ac numeris adstrictas solve ret. Lta tamen ut nec liberius excurreret in Paraphrasim, nec quid praetermitteret quod tyronum animes juvare posset ipsor1im auctorum verbis adhibitis, ubi essent satis nota; substitutis facilioribus, ubi minùs essent facilia. Additae sunt etiam Notes, quae reconditas figuras, et si quid esset antiqui moris, aut historia veteris, aut fabula, sine ullo fastu verborum illustrarent. Neque en1m hic licuit vanas obtrudere conjecturas, aut minutas correctiunculas ad fastidium usque ingerere, aut operosis Criticorum nugis lectoris animum fatigare magis quam erudire; quae plerumque, aut mera sunt ludibria, aut vana ingenii os tentamenta. Id tantum propositum est, serenissimi delphini publicisque servire commodis, è veterum Commentariorum copia ex cerpere quae quisque adnotaverit apposite, nec tam res novas proferre, quam necessarias; quod quidem curam magis quam acumen ingenu, aut reconditam eruditionem postulat.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.co...