📙 Excerpt from Quinti Septimi Florentis Tertulliani Opera, Vol. 1Totius autem editionis per tria uolumina disponendae nunc ordinem esse uoluit Reifi'erscheidius, ut huic primo tomo ea Tertulliani scripta destinaret, quae aut in solo Agobardino co dice omnium pretiosissim0 seruantur aut mullis continentur libris manuscriptis hodie superstitibus, ita ut ad editionum ueterum, inprimis Gangneianae fidem recensenda sint. 1) quam dispositionem ita persequemur in sequentibus uoluminibus, ut alteri tribuantur et reliqua libri Agobardini scripta et ii libri, quorum recensio codicibus nititur saeculo quinto decimo uetu stioribus, tertio quicquid solis libris nouiciis traditum est. Edentur autem haec uolumina a Georgio Wissowa, qui iussu academiae Caesareae Vindobonensis Reifi'erscheidio in uacuam prouinciam successit, isque in prolegomenis alteri tomo prae mittendis 0perum Tertullianeorum historiam criticam fusius emar rabit. Hoc uero loco de subsidiis criticis ea tantum, quae in hoc primo uolumine adhibendo scienda sunt, quam breuissime adumbrabimus, argumentis posteriori illi commentationi re seruatis.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books uses state-of-the-art technology to digitally reconstruct the work, preserving the original format whilst repairing imperfections present in the aged copy. In rare cases, an imp...