📘 Excerpt from Ammiani Marcellini Rerum Gestarum Libri Qui Supersunt, Vol. 1: Recensuit Notisque Selectis Instruxit V. GardthausenConstantio Sirmium evocatus paulo post reddita Magisterii dignitate in Orientem remissus est, iuncto ut antea Marcellino. Ibi quae Marcellinus noster gesserit, quibus in praeliis obsidionibusque versatus sit, quas legationes obierit, satius ac iucundius fuerit ex ipsius narratione quam nostris verbis discere. Post obitum Constantii Iulianus rerum potitus in genti apparatu bellum intulit Persis. Oui expeditioni se interfuisse Marcellinus noster affirmat. Valenti uiano deinde et Valente regnantibus quid egerit aut ad quam dignitatem promotus fuerit quoniam ipse taouit, obscurum est. Videtur tamen, si conncere licet, tum relicta militia ad otium se eontulisse. Certe Valentis temporibus quin Antiochiae (quam eius patriam fuisse dixi) commoratus sit, dubitari non potest. Nam in libro XXIX o. 1. Ubi coniurationem illam Theodori commemorat quae Antiochiae pate facta simul et vindicata est, his verbis utitur: Et quoniam addici post cruciabiles poenas vidi mus multos, summatim (quia nos penitissima gestorum memoria fugit) quae recolere pos sumus expeditius absolvemus. Quibus accedunt ea quae infra dicit in eodem libro, et in libro XXX. Gratiano demum ac Valentiniano Iuniore et Theo dosio simul imperanfibus, Marcellinus Oriente relicto Romam migravit: quam ob causam, et utrum a Prin cipe illuc evocatus, incertum est. Ceterum magnitu dine et copiis urbis in qua...