🔖 Excerpt from De L. Annaei Senecae Epistularum Loco ObservationesCuius generis exemplum nullo dum interprete quantum sciano expeditum hic paucis tractate liceat.L. Annaeus Seneca philosophus in epistula octogesima tertia ad Lucilium data, qua vitae quotidianae ordinem et rationem illi exponit, de currendi exercitatione haec verba habet: quomoa'o tamen hodiemum certamen nobis cesserz't quaerz's? Quod raro cursorz'bus evenit, Meran fecimus. Nulla est in libris manuscriptis lectìonis discrepantia; sed quae traduntur, tantis laborant difficultatibus, ut vix mireris fuisse qui de corruptela cogitarent. Emendandi sane conatus non feliciter cessit; nam si missas facimus, ut par est, ineptissimas quasdam anti quissimarum editionum interpolationes, ex recentioribus duos modo hanc viam ingressos videmus. Ex quibus Fickertus quidem valde suspectam indicavit hanc scripturam, sed nihil aliud se extricate ingenue professas est. Matthiaeus vero qaum primo ìegòv (se. &yaîva) rescribere conatus esset, postea ad reliquorum interpretum rationem se accommodavit. Namque longe maxima pars editorum interpretando, non emendando loci difficultatibus succurrere studebat. Qua in re tamem haudquaquam convenit inter eos, sed in duas partes discesserunt, quorum duces ao signiferi exstiterunt Marcus Antonius Muretus et Iustus Lìpsius viri clarissimi. Ao Muretas quidem cum asseclis femininam adiectivi ìegàv formam nominis quod est yga,u,mfu ellipsi explicant; sed de huius lineae vi ao nat...