📕 Excerpt from Alciphronis Rhetoris Epistolae: Cum Adnotatione CriticaAnte bos triginta annos in nova Menandri Philemo nisque editione paranda occupato multa mihi neque in iucunda cum Alciphrone consuetudo fuit, cuius exempla ria cum pessime habita multisque scripturae vitiis inqui nata viderem, subindo elegantissimi scriptoris edendi con silium agitabam; postea ab aliis ad alia traductus, et cum sine codicum auxilio nihil quod operae pretium esset effièi posse intelligerem, abieci illud consilium, Sperans non defore, quibus id ipsum contingeret quod mihi dene gatum dolebam. Neque mea me Opinio fefellit; recentis sima enim memoria exortus est vir clarissimus Ernestus Eduardus Seilerus Lipsiensis qui Alciphronis epistolas ad codices manu scriptos conferret et mplo doctrinaeque pleno commentano instructas ederet. Quo libro pergrato editoris munere, accepto vetus meus Alciphronis amor ita resuscitatus est, ut quae Seileri diligentiam fugissent, meo ipse studio supplere et compensare conarer. Qua in re vix dici potest quantopere Italicorum codicum copiae, quibus Seilero in ipso textu conformando uti non conces sum erat conatus meos adiuverint. Est vero ingens corruptorum locorum numerus, quibus nihil e codicibus auxilii afi'ertur; in his igitur quid coniectura effici posset.About the PublisherForgotten Books publishes hundreds of thousands of rare and classic books. Find more at www.forgottenbooks.comThis book is a reproduction of an important historical work. Forgotten Books u...