🔖 Excerpt from Augusti Boeckhii OrationesAugusti Boeckhii quae hoc vol'umine continentur oratio nes prope omnes eisdem sollemnibus celebrandis sunt habitae, Regis Borussorum augustissimi nataliciis laetissimis. Viginti quin que enim Orationes Friderici Guilelmi Tertii, sex Friderici Guilelmi Quarti diebus natalibus sunt dictae; accedunt duae orationes sin gulares: ea, quae in universitatis Berolinensis dedicatione est ha bita, et Friderici Guileimi Tertii laudatio funebris. Orationes has nunc coniunctas iterum edi noluisset auctor, nisi multi, qui olim unam et alteram audiverant, id postulassent. Non autem edi cu rasset sua sponte, quod in eis insunt, quae ipsi videantur esse excusanda. Primum. Enim quod, quae quoque anno dixit auctor, ea ad huius anni res et condiciones sunt accommodata, tum, quum haberentur orationes, facile, quo quidque spectaret, est in tellectum: nunc multis annis interiectis possunt generatim dieta videri, quae ad praesentem tum rerum statum referebantur. Deinde auctor vidit, vel ipso invito aliquarum rerum memoriam in his orationibus esse iteratam, quod temporis vel argumenti si militudo ad similia dicenda incitaverat. Excusavit huiusmodi repe titionem auctor hinc inde, ut p. 217 et 296, et censet se de eisdem rebus non plane eadem dixisse. Tertio loco auctor temporibus et rebus commotioribus non sine ira et studio se dixisse confitetur; quod temporum excusat ratio. Quae res ad secundam potissi mum spectat orationem, in qua quae insunt invidiosius di...