📖 Excerpt from Ephemeris Epigraphica, Vol. 9: Corporis Inscriptionum Latinarum Supplementum, Edita Iussu Instituti Archaeologici RomaniLegis Tarentinae tabula aenea nona quam edimus reperta est a professore Ludovico Viola a. 1894 die Oct. 18 Tarenti in agro Caroli Cacace prope portam Leccensem coniecta in puteum antiquum ita fracta, ut ex sex fragmentis pagina una licet passim damnum passa tamen integra fere componeretur alterius paginae, quae hanc sequebatur, iam effractae non supersunt nisi aliquot versuum litterae primae non continuae. Aes inlatum est in museum publicum Nea politanum. Elementa non solum incisa erant, sed cava repleta pigmento albicante facto maiore ex parte ex plumbo, quod pigmentum Viola rep perit adhibitum similiter etiam in alus tabulis aeneis scriptis, ut in Hera cleensis scriptura antiquiore et in aere Ligurum Baebianorum (c. I. L. IX, Tabula alta est mill. 456, lata, ubi maxima, mill. 435, crassa mill. 8; clavis ad parietem eam adfixam fuisse ostendunt foramina duo ad finem v. 3 et sub versu huins tabulae extremo. Edita est lex Tarentina descripta cum cura praeter Violam a perito homine Iosepho Gatti in monumentis antiquis editis ab academia regia Lynceorum (vol. VI a. 1895 p. 405 - 442) adiecta imagine photo graphica, item commentariis Victoris Scialojae et Iulii de Petra; ille eam repe tivit Bulletiino dell' Istituto di diritto Romano a. 9 (1896) p. 1 - 22. 88. Nostrae editionis causa Hermannus Schoene Neapoli aes diligentissime recognovit, lecti...