Обложка книги R. P. Francisci Suarez Opera Omnia, Vol. 11 (Classic Reprint), Francisco Suarez  
Поделись книгой!
 
616 страниц
Категория: Учебная литература
ISBN: 9781391185972
Язык: Латинский

Где найти книгу?

📘 Excerpt from R. P. Francisci Suarez Opera Omnia, Vol. 11Studium tuum, ac singularis tum in me, tum in universam Societatem nostram amor, Cardinalis amplissime cogit me ut specimen aliquod grati animi praabeam ac vicissim tibi respondeam quibuscumque possim meritorum officiis. Nam ut de me taceam, tam excellens et omnibus cognitum est fpatrooinium illud, quo Societatem nostram 'complecteris, et nos novis quotidie bene ciis obligare studes, ut me alioquin in te valde propensum, et ad obsequendum paratissimum, magis etiam incitet et im pellet. Quamobrem volui, Cardinalis amplissime, ut hoc meum opus, in quo tum alias graves et difficiles quaastiones, tum eas potissimum quae ad gratia Dei effica ciam, nostrique arbitrii libertatem pertinent, accurate explico atque evolvo, in tuo nomine appareat, et lucem te primum suscipiente videat. Nam tametsi spero fore, ut res tanta et tam necessaria Conciliorum auctoritate fulta, Sanctorum Patrum senten tiis vallata, rationum momentis septa, et ipsa (ut non solum ego, sed permulti doc tissimi ac gravissimi viri sentiunt) veritate communita, suo se fortasse robore defeu dat, tamen quoniam sunt etiam qui obstrepant, dandus illi patronus is fuit qui illam ab adversariorum calumniis tuea tur. Tu autem immimis, Cardinalis amplissime, oc curristi, in quo magna auctoritas est ad illins defensionem, propter maxima, quibus praeditus es, naturae fortunaeque ornamenta. Elucent enim atque eminent in te prae elara nobilitas, exquisita doctrina, prude...
Мнения