Обложка книги Hieroclis Synecdemus. Accedunt Fragmenta Apud Constantinum Porphyrogennetum Servata Et Nomina Urbium Mutata (Classic Reprint), Hierocles Hierocles  
Поделись книгой!
 
140 страниц
Категория: Учебная литература
ISBN: 9781390252606
Язык: Латинский

Где найти книгу?

📕 Excerpt from Hieroclis Synecdemus: Accedunt Fragmenta Apud Constantinum Porphyrogennetum Servata Et Nomina Urbium MutataHieroclis grammatici synecdemo inde a XVII sae culo viri docti operam dederunt et prae ceteris Petrus Wesselingius vir eximiae doctrinae commentario doctissimo addito Optime de eo meritus est. Neque tamen in verbis contextus constituendis ea qua par est diligentia usi sunt; librorum enim scriptorum parum rationem habuerunt. Lucas Holstenius cuius praecipue verbis etiam quae nunc exsta.nt editiones nituntur, Vaticanum secutus est libmm, adiectis duo rum aliorum variis lectionibus eisque selectis. Wesse lingina codicem Leidensem addidit qui magni non aestimandus est. Atque qui nuperrime synecdemum publici iuris fecit, Gustavus Parthey, duobus usus est libris, Taurinensi et Bruxellensi, quos exscribere priori bus editoribus non licuit. Quae cum ita sint, Hieroclis synecdemum iterum edere suscepi atque id mihi pro positum fuit, et libros quibus veteres editores usi sunt omni diligentia excutere et novos, si fieri liceret, in vestigare. Quae res sane molesta est. Exhibent enim synecdemum libri qui dicuntur miscellanei; accedit quod saepenumero titulus nomen auctoris praebens a librariis omittitur, ita ut qui librorum scriptorum in dices confecerunt plerumque Hieroclem, una cum no titiis ecclesiasticis descriptum, praeterirent; quamobrem permulti eius indolis codices inspiciendì orant. Saepe spes me fefellit; nonnumquam vero res prospere cessit, ita ut codicibus a...
Мнения