Обложка книги Glandes Plumbeae Latine Inscriptae (Classic Reprint), Karl Zangemeister  
Поделись книгой!
 
186 страниц
Категория: Учебная литература
ISBN: 9781396804434
Язык: Латинский

Где найти книгу?

📓 Excerpt from Glandes Plumbeae Latine InscriptaePrimo Corporis volumine cum priscae inscriptiones Latinae compre hendendae essent, Mommsenus eius prodromi instituto sane utilissimo coactus glandes quoque plumbeas edidit. Sicut autem in universo hoc prodromo usu venire praefatus est, ut non in omnibus titulis, maximis minimis, res perfici posset, quantum per se deberet atque etiam, scilicet si id volumen non primum sed postremum prodiret, posset, ita minime propter glandes in tot museis conquirendas totius 0peris editionem difl'erri debere consentaneum erat. Itaque Mommsenus, satins esse ratus qua dam tenus prodire quam hanc partem omnino omittere, rem ita ad ministravit, ut glandes, quaecumque tune ab aliis editae fuerant, colli geret (ipse enim tres tantum glandes Monacenses descripserat), ad aucto res suos revocaret, ad artis leges exigeret. Et recte quidem Mommsenus, quatenus omnino potuit qui fere solis apograpbis alienis uteretur, et de legentium erroribus et de falsariorum fraudibus') indicavit, certe non indicavit nimis severe, nam utraque etiam latins patere nunc com probavisse mihi videor. Eadem fere materia usus est Bitscbelius, cui 'priscae Latinitatis Monumentis Epigrapbici3' volumini primo adiunctis imagines glandium exhibendae essent; nam plerasque repetiit ex editis libris, paucas ad exempla delineata, quae Brunnius et Marchius cum eo communicaverant. Sed hanc monumentorum speciem accuratiorem et pro priam sibi operam poseere, uterque baud ignorav...
Мнения