📗 Excerpt from PindaricaArduum sane negotium est post Bergkium aliosque bene multos, quorum tamen nemo vivit huic sagacitate par et aeque versatus in Pindaro, poetam Thebanum emendare. Longe enim plerosque locos, ubi sententiarum nexus poctao mentem satis declarabat, cum aliena ope tum'suo ingenio ita restituit, ut probabiliora proponi iam neque ant; de multorum autem locorum emendatione desmrandum esse vel inde colliges, quod, ut quatuor eius editiones perlustranti apparebit, ipse vir ingeniosus novas in eos identidem, nec semper feliciores proposuit coniecturas. Hoe igitur quum non tangere longe praestet, ei praesertim qui non vitam triverit in Pindaro legendo et emendando, non ita multi restant loci Pindarici, quibus salutem reddere posse mihi videor. Quaie criticis adnotationibus alias inserem nonnullas ne hodie quidem, ut videtur, poetae studiosis prorsus inutiles. Nam in novissimo Mezgeri opere, quod inscriptum Pindars Siegeslieder, quatenus in eo exponitur de ipsis carminum argumentis, contemnen dum non est, singulorum locorum interpretationem ubi tangit, multa invenio hoc bonarum litterarum splendore indigna, quae omnia. Re fatare in animo non est (paeno semper enim dudum ante Mezgernm interpretes verem rationem intellexerunt), pauca tamen tangam, quae facilius imprudentes fallere posse videantur. Huiusmodi est, ut hinc ordiar, quod Olymp. I vs. 8 (può' aùbdcopev) soloeco pnbè non deterritus contra Hartungium perhibet afibdmpev esse futurum, non aoristi coniunct...