Обложка книги De Musicis Graecorum Certaminibus Capita Quattuor. Ad Summos in Philosophia Honores Ab Amplissimo Philosophorum Vindobonensium Ordine Rite Impetrandos (Classic Reprint), Emil Reisch  
Поделись книгой!
 
142 страницы
Категория: Учебная литература
ISBN: 9780656668090
Язык: Латинский

Где найти книгу?

📓 Excerpt from De Musicis Graecorum Certaminibus Capita Quattuor: Ad Summos in Philosophia Honores Ab Amplissimo Philosophorum Vindobonensium Ordine Rite ImpetrandosAd Graecorum mores recto aestimandos ludorum spectacu lorumque, quibus maxime gaudebant c0gnitionem hand exigui momenti esse satis constat. Graeci enim summum his rebus im pendebant studium neque quicquam praetermittebant, quin commis sionum musicarum splendorem amplificarent; in primis praemiis propositis et certaminibus institutis aemulationem studiumque poe tarum et musicorum augere conabantur. Quem certandi morem cum artibus musicis coleudis tam arte conexum qui non respexerit, de tota artium liberalium Graecarum historia. Rectum indicium proferre non poterit. Eo magis mirari debemus, quod nemo hac aetate accu ratius hanc rem tractavit et homines docti, qui de morum Graecorum litterarumque historia. Dixerunt eam nisi obiter non tetigerunt. Lafaye enim, qui nuper Lutetiae Parisiorum de poetarum Grae comm Latinornmque certaminibus librum edidit, nihil profecit, cum musicorum agonas prorsus neglegeret, poetaram autem Graecorum certamina perpaucis absolvere satis haberet. Illi vero libri, qui sacculo ante hoc proximo de his rebus conscripti sunt, hodie fere nullius usus sunt, postquam tot lapidibus inscriptis repertis testi moniorum numerus quam maxime auctus est. Facile autem intelle gitur non id mihi fuisse in animo, ut artis huins dissertationis finibus omnia. Documenta complecterer, quibus ludi apud populos Grae...
Мнения